MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 23

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Nocte īnsequentī lēgātī respōnsa ad suōs referunt, obsidēs cōnficiunt. Concurrunt reliquārum cīvitātium lēgātī, quae Bellovacōrum speculābantur ēventum;

obsidēs dant, imperāta faciunt exceptō Commiō, quem timor prohibēbat cuiusquam fideī suam committere salūtem.

Nam superiōre annō T. Labiēnus, Caesare in Galliā citeriōre iūs dīcente, cum Commium comperisset sollicitāre cīvitātēs et coniūrātiōnem contrā Caesarem facere, īnfidēlitātem eius sine ūllā perfidiā iūdicāvit comprimī posse.

Quem quia nōn arbitrābātur vocātum in castra ventūrum, nē temptandō cautiōrem faceret, C. Volusēnum Quadrātum mīsit, quī eum per simulātiōnem conloquiī cūrāret interficiendum. Ad eam rem dēlēctōs idōneōs eī trādit centuriōnēs.

Cum in conloquium ventum esset, et, ut convēnerat, manum Commiī Volusēnus arripuisset, centuriō vel īnsuētā rē permōtus vel celeriter ā familiāribus prohibitus Commiī cōnficere hominem nōn potuit; graviter tamen prīmō ictū gladiō caput percussit.

Cum utrimque gladiī dēstrictī essent, nōn tam pūgnandī quam diffugiendī fuit utrōrumque cōnsilium: nostrōrum, quod mortiferō vulnere Commium crēdēbant adfectum; Gallōrum, quod īnsidiīs cōgnitīs plūra quam vidēbant extimēscēbant. Quō factō statuisse Commius dīcēbātur numquam in cōnspectum cuiusquam Rōmānī venīre.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →