MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 49

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Caesar in Belgiō cum hiemāret, ūnum illud prōpositum habēbat, continēre in amīcitiā cīvitātēs, nūllī spem aut causam dare armōrum.

Nihil enim minus volēbat quam sub dēcessū suō necessitātem sibī aliquam impōnī bellī gerendī, nē, cum exercitum dēductūrus esset, bellum aliquod relinquerētur quod omnis Gallia libenter sine praesentī perīculō susciperet.

Itaque honōrificē cīvitātēs appellandō, prīncipēs maximīs praemiīs adficiendō, nūlla onera nova iniungendō dēfessam tot adversīs proeliīs Galliam condiciōne pārendī meliōre facile in pāce continuit.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →