Eōdem tempore C. Fabius lēgātus complūrēs cīvitātēs in fidem recipit, obsidibus fīrmat litterīsque Canīniī fit certior quae in Pictonibus gerantur.
Quibus rēbus cōgnitīs proficīscitur ad auxilium Duratiō ferendum. At Dumnacus adventū Fabiī cōgnitō dēspērātā salūte, sī eōdem tempore coāctus esset et [Rōmānum et] externum sustinēre hostem et respicere ac timēre oppidānōs, repente ex eō locō cum cōpiīs recēdit nec sē satis tūtum fore arbitrātur, nisi flūmen Ligerim, quod erat ponte propter māgnitūdinem trānseundum, cōpiās trādūxisset.
Fabius, etsī nōndum in cōnspectum hostium vēnerat neque sē cum Canīniō coniūnxerat, tamen doctus ab iīs quī locōrum nōverant nātūram potissimum crēdidit hostēs perterritōs eum locum, quem petēbant, petītūrōs.
Itaque cum cōpiīs ad eundem pontem contendit equitātumque tantum praecēdere ante agmen imperat legiōnum, quantum cum prōcessisset, sine dēfatīgātiōne equōrum in eadem sē reciperet castra.
Cōnsequuntur equitēs nostrī, ut erat praeceptum, invāduntque Dumnacī agmen et fugientēs perterritōsque sub sarcinīs in itinere adgressī māgnā praedā multīs interfectīs potiuntur. Ita rē bene gestā sē recipiunt in castra.