Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus mūnicipiīs et colōniīs incrēdibilī honōre atque amōre.
Tum prīmum enim veniēbat ab illō ūniversae Galliae bellō. Nihil relinquēbātur quod ad ōrnātum portārum, itinerum, locōrum omnium quā Caesar itūrus erat excōgitārī poterat.
Cum līberīs omnis multitūdō obviam prōcēdēbat, hostiae omnibus locīs immolābantur, trīclīniīs strātīs fora templaque occupābantur, ut vel expectatissīmī triumphī laetitia praecipī posset. Tanta erat māgnificentia apud opulentiōrēs, cupiditās apud humiliōrēs.