Cum dispositīs turmīs in vicem rārī proeliārentur neque ab lateribus circumvenīrī suōs paterentur, ērumpunt cēterī Correō proeliante ex silvīs.
Fit māgnā contentiōne dīversum proelium. Quod cum diūtius parī Mārte inīrētur, paulātim ex silvīs īnstrūcta multitūdō prōcēdit peditum, quae nostrōs coēgit cēdere equitēs. Quibus celeriter subveniunt levis armātūrae peditēs, quōs ante legiōnēs missōs docuī, turmīsque nostrōrum interpositī cōnstanter proeliantur.
Pūgnātur aliquamdiū parī contentiōne; deinde, ut ratiō postulābat proeliī, quī sustinuerant prīmōs impetūs īnsidiārum hōc ipsō fīunt superiōrēs, quod nūllum ab īnsidiantibus imprūdentēs accēperant dētrimentum.
Accēdunt propius interim legiōnēs, crēbrīque eōdem tempore et nostrīs et hostibus nūntiī adferuntur, imperātōrem īnstrūctīs cōpiīs adesse.
Quā rē cōgnitā praesidiō cohortium cōnfīsī nostrī ācerrimē proeliantur, nē, sī tardius rem gessissent, victōriae glōriam commūnicāsse cum legiōnibus vidērentur;
hostēs concidunt animīs atque itineribus dīversīs fugam quaerunt. Nēquīquam: nam quibus difficultātibus locōrum Rōmānōs claudere voluerant, iīs ipsī tenēbantur.
Victī tandem perculsīque māiōre parte āmissā quō fors tulerat cōnsternātī profugiunt partim silvīs petītīs, partim flūmine (quī tamen in fugā ā nostrīs ācriter īnsequentibus cōnficiuntur), cum interim nūllā calamitāte victus Correus excēdere proeliō silvāsque petere aut invītantibus nostrīs ad dēditiōnem potuit addūcī, quīn fortissimē proeliandō complūrēsque vulnerandō cōgeret ēlātōs īrācundiā victōrēs in sē tēla coicere.