MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 14

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Complūribus diēbus īsdem ⟨in⟩ castrīs cōnsūmptīs, cum propius accessisse legiōnēs et C. Trebōnium lēgātum cōgnōvissent, ducēs Bellovacōrum veritī similem obsessiōnem Alesiae noctū dīmittunt eōs quōs aut aetāte aut vīribus īnferiōrēs aut inermēs habēbant, ūnāque [reliqua] impedīmenta.

Quōrum perturbātum et cōnfūsum dum explicant agmen (māgna enim multitūdō carrōrum etiam expedītōs sequī Gallōs cōnsuēvit), oppressī lūce cōpiās armātōrum prō suīs īnstruunt castrīs, nē prius Rōmānī persequī sē inciperent quam longius agmen impedīmentōrum suōrum prōcessisset.

At Caesar neque resistentēs adgrediendōs tantō collis ascēnsū iūdicābat, neque nōn ūsque eō legiōnēs admovendās ut discēdere ex eō locō sine perīculō barbarī mīlitibus īnstantibus nōn possent.

Ita, cum palūde impedītā ā castrīs castra dīvidī vidēret, quae trānseundī difficultās celeritātem īnsequendī tardāre posset, atque id iugum quod trāns palūdem paene ad hostium castra pertinēret mediocrī valle ā castrīs eōrum intercīsum animadverteret, pontibus palūde cōnstrātā legiōnēs trādūcit celeriterque in summam plānitiem iugī pervēnit, quae dēclīvī fastīgiō duōbus ab lateribus mūniēbātur.

Ibī legiōnibus īnstrūctīs ad ultimum iugum pervēnit aciemque eō locō cōnstituit unde tormentō missa tēla in hostium cuneōs coicī possent.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →