MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 6

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Caesar tempore annī difficillimō, cum satis habēret convenientēs manūs dissipāre, nē quod initium bellī nāscerētur, quantumque in ratiōne esset, explōrātum habēret sub tempus aestīvōrum nūllum summum bellum posse cōnflārī, C. Trebōnium cum duābus legiōnibus, quās sēcum habēbat, in hībernīs Cēnabī conlocāvit;

ipse, cum crēbrīs lēgātiōnibus Rēmōrum certior fieret Bellovacōs, quī bellī glōriā Gallōs omnēs Belgāsque praestābant, fīnitimāsque hīs cīvitātēs duce Correō Bellovacō et Commiō Atrebāte exercitūs comparāre atque in ūnum locum cōgere, ut omnī multitūdine in fīnēs Suessiōnum, quī Rēmīs erant attribūtī, facerent impressiōnem, pertinēre autem nōn tantum ad dīgnitātem sed etiam ad salūtem suam iūdicāret nūllam calamitātem sociōs optimē dē rē pūblicā meritōs accipere, legiōnem ex hībernīs ēvocat rūrsus XI.; litterās autem ad C. Fabium mittit, ut in fīnēs Suessiōnum legiōnēs duās quās habēbat addūceret, alteramque ex duābus ab [L.] Labiēnō arcessit.

Ita, quantum hībernōrum opportūnitās bellīque ratiō postulābat, perpetuō suō labōre in vicem legiōnibus expedītiōnum onus iniungēbat.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →