MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 39

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Ibī crēbrīs litterīs Canīniī fit certior quae dē Drappete et Lucteriō gesta essent, quōque in cōnsiliō permanērent oppidānī.

Quōrum etsī paucitātem contemnēbat, tamen pertināciam māgnā poenā esse adficiendam iūdicābat, nē ūniversa Gallia nōn vīrēs sibī dēfuisse ad resistendum Rōmānīs, sed cōnstantiam putāret, nēve hōc exemplō cēterae cīvitātēs locōrum opportūnitāte frētae sē vindicārent in lībertātem, cum omnibus Gallīs nōtum esse scīret reliquam esse ūnam aestātem suae prōvinciae, quam sī sustinēre potuissent, nūllum ultrā perīculum verērentur.

Itaque Q. Calēnum lēgātum cum legiōnibus relīquit quī iūstīs itineribus sē subsequerētur; ipse cum omnī equitātū quam potest celerrimē ad Canīnium contendit.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →