Fit deinde senātūs cōnsultum, ut ad bellum Parthicum legiō ūna ā Cn. Pompēiō, altera ā C. Caesare mitterētur; neque obscūrē duae legiōnēs ūnī dētrahuntur.
Nam Pompēius legiōnem prīmam, quam ad Caesarem mīserat, cōnfectam ex dīlēctū prōvinciae Caesaris, eam tamquam ex suō numerō dedit.
Caesar tamen, cum dē voluntāte minimē dubium esset adversāriōrum suōrum, Pompēiō legiōnem remīsit et suō nōmine XV., quam in Galliā citeriōre habuerat, ex senātūs cōnsultō iubet trādī. In eius locum XIII. legiōnem in Ītaliam mittit quae praesidia tuērētur, ex quibus praesidiīs XV. dēdūcēbātur.
Ipse exercituī distribuit hīberna: C. Trebōnium cum legiōnibus IIII in Belgiō conlocat, C. Fabium cum totidem in Haeduōs dēdūcit.
Sīc enim exīstimābat tūtissimam fore Galliam, sī Belgae, quōrum maxima virtūs, et Haeduī, quōrum auctōritās summa esset, exercitibus continērentur. Ipse in Ītaliam profectus est.