MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Aulus Hirtius · Liber VIII

Caput 33

Commentāriī dē bellō Gallicō

Gradus IVLitterae

Quō cum cōnfestim C. Canīnius vēnisset animadverteretque omnēs oppidī partēs praeruptissimīs saxīs esse mūnītās, quō dēfendente nūllō tamen armātīs ascendere esset difficile, māgna autem impedīmenta oppidānōrum vidēret, quae sī clandestīnā fugā subtrahere cōnārentur, effugere nōn modo equitātum, sed nē legiōnēs quidem possent, tripertītō cohortibus dīvīsīs trīna excelsissimō locō castra facit;

ā quibus paulātim, quantum cōpiae patiēbantur, vallum in oppidī circuitum dūcere īnstituit.

Textus ex ēditiōne Holmes (1914); quantitātēs ad normam ēditiōnis Greenough et rēgulārum nostrārum recognitae. Fontēs et ratiō ēdendī →