C. Fabius cum reliquō exercitū in Carnūtēs cēterāsque proficīscitur cīvitātēs, quārum eō proeliō, quod cum Dumnacō fēcerat, cōpiās esse accīsās sciēbat.
Nōn enim dubitābat quīn recentī calamitāte summissiōrēs essent futūrae, datō vērō spatiō ac tempore eōdem īnstīgante Dumnacō possent concitārī.
Quā in rē summa fēlīcitās celeritāsque in recipiendīs cīvitātibus Fabium cōnsequitur.
Nam Carnūtēs, quī saepe vexātī numquam pācis fēcerant mentiōnem, datīs obsidibus veniunt in dēditiōnem, cēteraeque cīvitātēs positae in ultimīs Galliae fīnibus Ōceanōque coniūnctae, quae Aremoricae appellantur, auctōritāte adductae Carnūtum adventū Fabiī legiōnumque imperāta sine morā faciunt.
Dumnacus suīs fīnibus expulsus errāns latitānsque sōlus extrēmās Galliae regiōnēs petere est coāctus.