MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 13

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 13.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar ex castrīs equitātum ēdūcī iubet, proeliumque equestre committit; labōrantibus iam suīs Germānōs equitēs circiter cccc submittit, quōs ab initiō sēcum habēre īnstituerat. Eōrum impetum Gallī sustinēre nōn potuērunt, atque in fugam coniectī multīs āmissīs sē ad agmen recēpērunt; quibus prōflīgātīs rūrsus oppidānī perterritī comprehēnsōs eōs quōrum operā plēbem concitātam exīstimābant ad Caesarem perdūxērunt sēsēque eī dēdidērunt. Quibus rēbus cōnfectīs Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum mūnītissimumque in fīnibus Biturīgum atque agrī fertilissimā regiōne, profectus est; quod eō oppidō receptō cīvitātem Biturīgum sē in potestātem redāctūrum cōnfīdēbat.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →