Singulārī mīlitum nostrōrum virtūtī cōnsilia cuiusque modī Gallōrum occurrēbant, ut est summae genus sollertiae, atque ad omnia imitanda et efficienda quae ā quōque trāduntur aptissimum. Nam et laqueīs falcīs āvertēbant, quās, cum dēstināverant, tormentīs intrōrsus redūcēbant; et aggerem cunīculīs subtrahēbant, eō scientius quod apud eōs māgnae sunt ferrāriae, atque omne genus cunīculōrum nōtum atque ūsitātum est. Tōtum autem mūrum ex omnī parte turribus contabulāverant atque hās coriīs intēxerant. Tum crēbrīs diurnīs nocturnīsque ēruptiōnibus aut aggerī ignem īnferēbant aut mīlitēs occupātōs in opere adoriēbantur; et nostrārum turrium altitūdinem, quantum hās cotīdiānus agger expresserat, commissīs suārum turrium mālīs adaequābant; et apertōs cunīculōs praeūstā et praeacūtā māteriā et pice fervefactā et maximī ponderis saxīs morābantur moenibusque adpropinquāre prohibēbant.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →