Iam Caesar ā Gergoviā discessisse audiēbātur; iam dē Haeduōrum dēfectiōne et secundō Galliae mōtū rūmōrēs adferēbantur; Gallīque in conloquiīs interclūsum itinere et Ligerī Caesarem, inopiā frūmentī coāctum, in prōvinciam contendisse cōnfīrmābant. Bellovacī autem dēfectiōne Haeduōrum cōgnitā, quī iam ante erant per sē īnfīdēlēs, manūs cōgere atque apertē bellum parāre coepērunt. Tum Labiēnus tantā rērum commūtātiōne longē aliud sibī capiendum cōnsilium atque anteā sēnserat intellegēbat; neque iam ut aliquid acquīreret proeliōque hostīs lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agēdincum redūceret cōgitābat. Namque alterā ex parte Bellovacī, quae cīvitās in Galliā maximam habet opīniōnem virtūtis, īnstābant; alteram Camulogenus parātō atque īnstrūctō exercitū tenēbat; tum legiōnēs ā praesidiō atque impedīmentīs interclūsās maximum flūmen distinēbat. Tantīs subitō difficultātibus obiectīs ab animī virtūte auxilium petendum vidēbat.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →