MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 66

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 66.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Intereā, dum haec geruntur, hostium cōpiae ex Arvernīs, equitēsque quī tōtī Galliae erant imperātī conveniunt. Māgnō hōrum coāctō numerō, cum Caesar in Sēquanōs per extrēmōs Lingonum fīnīs iter faceret, quō facilius subsidium prōvinciae ferre posset, circiter mīlia passuum x ab Rōmānīs trīnīs castrīs Vercingetorīx cōnsēdit; convocātīsque ad cōnsilium praefectīs equitum vēnisse tempus victōriae dēmōnstrat: ‘Fugere in prōvinciam Rōmānōs Galliāque excēdere. Id sibī ad praesentem obtinendam lībertātem satis esse; ad reliquī temporis pācem atque ōtium parum prōficī; māiōribus enim coāctīs cōpiīs reversūrōs neque fīnem bellandī factūrōs. Proinde in agmine impedītōs adoriantur. Sī peditēs suīs auxilium ferant atque in eō morentur, iter facere nōn posse; sī, id quod magis futūrum cōnfīdat, relictīs impedīmentīs suae salūtī cōnsulant, et ūsū rērum necessāriārum et dīgnitāte spoliātum īrī. Nam dē equitibus hostium, quīn nēmō eōrum prōgredī modo extrā agmen audeat, nē ipsōs quidem dēbēre dubitāre. Id quō māiōre faciant animō, cōpiās sē omnīs prō castrīs habitūrum et terrōrī hostibus futūrum.’ Conclāmant equitēs: ‘Sānctissimō iūre iūrandō cōnfīrmārī oportēre nē tēctō recipiātur, nē ad līberōs, nē ad parentīs, nē ad uxōrem aditum habeat, quī nōn bis per agmen hostium perequitārit.’

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →