MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 67

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 67.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Probātā rē atque omnibus ad iūs iūrandum adāctīs, posterō diē in trēs partīs distribūtō equitātū duae sē aciēs ab duōbus lateribus ostendunt, ūna ā prīmō agmine iter impedīre coepit. Quā rē nūntiātā Caesar suum quoque equitātum tripartītō dīvīsum contrā hostem īre iubet. Pūgnātur ūnā omnibus in partibus. Cōnsistit agmen; impedīmenta intrā legiōnēs recipiuntur. Sī quā in parte nostrī labōrāre aut gravius premī vidēbantur, eō sīgna īnferrī Caesar aciemque convertī iubēbat; quae rēs et hostīs ad īnsequendum tardābat et nostrōs spē auxilī cōnfīrmābat. Tandem Germānī ab dextrō latere summum iugum nactī hostīs locō dēpellunt: fugientīs ūsque ad flūmen, ubī Vercingetorīx cum pedestribus cōpiīs cōnsēderat, persequuntur complūrīsque interficiunt. Quā rē animadversā reliquī, nē circumvenīrentur veritī, sē fugae mandant. Omnibus locīs fit caedēs. Trēs nōbilissimī Haeduī captī ad Caesarem perdūcuntur: Cotus, praefectus equitum, quī contrōversiam cum Convictolitavī proximīs comitiīs habuerat; et Cavarillus, quī post dēfectiōnem Litavīcī pedestribus cōpiīs praefuerat; et Eporēdorīx, quō duce ante adventum Caesaris Haeduī cum Sēquanīs bellō contenderant.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →