Ipse imperat reliquīs cīvitātibus obsidēs; dēnique eī reī cōnstituit diem. Hūc omnīs equitēs, xv mīlia numerō, celeriter convenīre iubet; peditātū quem ante habuerit sē fore contentum dīcit, neque fortūnam temptātūrum aut aciē dīmicātūrum; sed quoniam abundet equitātū, perfacile esse factū frūmentātiōnibus pābulātiōnibusque Rōmānōs prohibēre; aequō modo animō sua ipsī frūmenta corrumpant, aedificiaque incendant; quā reī familiāris iactūrā perpetuum imperium lībertātemque sē cōnsequī videant. Hīs cōnstitūtīs rēbus Haeduīs Segusiāvīsque, quī sunt fīnitimī [eī] prōvinciae, x mīlia peditum imperat; hūc addit equitēs DCCC. Hīs praeficit frātrem Eporēdorīgis bellumque īnferrī Allobrogibus iubet. Alterā ex parte Gabalōs proximōsque pāgōs Arvernōrum in Helviōs, item Rutēnōs Cadūrcōsque ad fīnīs Volcārum Arecomicōrum dēpopulandōs mittit. Nihilō minus clandestīnīs nūntiīs lēgātiōnibusque Allobrogās sollicitat, quōrum mentīs nōndum ab superiōre bellō resēdisse spērābat. Hōrum prīncipibus pecūniās, cīvitātī autem imperium tōtīus prōvinciae pollicētur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →