Cum ācerrimē comminus pūgnārētur, hostēs locō et numerō, nostrī virtūte cōnfīderent, subitō sunt Haeduī vīsī ab latere nostrīs apertō, quōs Caesar ab dextrā parte aliō ascēnsū manūs distinendae causā mīserat. Hī similitūdine armōrum vehementer nostrōs perterruērunt; ac, tametsī dextrīs umerīs exsertīs animadvertēbantur, quod īnsīgne pactum esse cōnsuērat, tamen id ipsum suī fallendī causā mīlitēs ab hostibus factum exīstimābant. Eōdem tempore L. Fabius centuriō quīque ūnā mūrum ascenderant circumventī atque interfectī dē mūrō praecipitābantur. M. Petrōnius, eiusdem legiōnis centuriō, cum portās excīdere cōnātus esset, ā multitūdine oppressus ac sibī dēspērāns, multīs iam volneribus acceptīs, manipulāribus suīs quī illum secūtī erant, “Quoniam,” inquit, “mē ūnā vōbīscum servāre nōn possum, vestrae quidem certē vītae prōspiciam, quōs cupiditāte glōriae adductus in perīculum dēdūxī. Vōs datā facultāte vōbīs cōnsulite.” Simul in mediōs hostīs inrūpit duōbusque interfectīs reliquōs ā portā paulum submōvit. Cōnantibus auxiliārī suīs, “Frūstrā,” inquit, “meae vītae subvenīre cōnāminī, quem iam sanguis vīrēsque dēficiunt. Proinde abīte dum est facultās vōsque ad legiōnem recipite.” Ita pūgnāns post paulum concidit ac suīs salūtī fuit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →