Hāc habitā contiōne et ad extrēmam ōrātiōnem cōnfīrmātīs mīlitibus, nē ob hanc causam animō permovērentur, neu, quod inīquitās locī attulisset, id virtūtī hostium tribuerent; eadem dē profectiōne cōgitāns quae ante sēnserat, legiōnēs ex castrīs ēdūxit aciemque idōneō locō cōnstituit. Cum Vercingetorīx nihilō magis in aequum locum dēscenderet, levī factō equestrī proeliō atque eō secundō, in castra exercitum redūxit. Cum hoc idem posterō diē fēcisset, satis ad Gallicam ostentātiōnem minuendam mīlitumque animōs cōnfīrmandōs factum exīstimāns, in Haeduōs mōvit castra. Nē tum quidem īnsecūtīs hostibus, tertiō diē ad flūmen Elaver vēnit; pontīs refēcit atque exercitum trādūxit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →