MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 44

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 44.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Haec cōgitantī accidere vīsa est facultās bene gerendae reī. Nam cum in minōra castra operis perspiciendī causā vēnisset, animadvertit collem quī ab hostibus tenēbātur nūdātum hominibus, quī superiōribus diēbus vix prae multitūdine cernī poterat. Admīrātus quaerit ex perfugīs causam, quōrum māgnus ad eum cotīdiē numerus cōnfluēbat. Cōnstābat inter omnīs, quod iam ipse Caesar per explōrātōrēs cōgnōverat, dorsum esse eius iugī prope aequum, sed silvestre et angustum, quā esset aditus ad alteram partem oppidī; vehementer huic illōs locō timēre, nec iam aliter sentīre, ūnō colle ab Rōmānīs occupātō, sī alterum āmīsissent, quīn paene circumvallātī atque omnī exitū et pābulātiōne interclūsī vidērentur; ad hunc mūniendum omnīs ā Vercingetorige ēvocātōs.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →