Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Haeduus, cui magistrātum adiūdicātum ā Caesare dēmōnstrāvimus, sollicitātus ab Arvernīs pecūniā cum quibusdam adulēscentibus conloquitur, quōrum erat prīnceps Litavīcus atque eius frātrēs, amplissimā familiā nātī adulēscentēs. Cum hīs praemium commūnicat hortāturque ut sē līberōs et imperiō nātōs meminerint: ‘Ūnam esse Haeduōrum cīvitātem quae certissimam Galliae victōriam distineat; eius auctōritāte reliquās continērī; quā trāductā locum cōnsistendī Rōmānīs in Galliā nōn fore. Esse nōn nūllō sē Caesaris beneficiō adfectum, sīc tamen ut iūstissimam apud eum causam obtinuerit; sed plūs commūnī lībertātī tribuere. Cūr enim potius Haeduī dē suō iūre et dē lēgibus ad Caesarem disceptātōrem, quam Rōmānī ad Haeduōs veniant?’ Celeriter adulēscentibus et ōrātiōne magistrātūs et praemiō dēductīs, cum sē vel prīncipēs eius cōnsilī fore profitērentur, ratiō perficiendī quaerēbātur, quod cīvitātem temerē ad suscipiendum bellum addūcī posse nōn cōnfīdēbant. Placuit ut Litavīcus decem illīs mīlibus quae Caesarī ad bellum mitterentur praeficerētur, atque ea dūcenda cūrāret frātrēsque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua quā ratiōne agī placeat cōnstituunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →