MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 76

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 76.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Huius operā Commī, ut anteā dēmōnstrāvimus, fīdēlī atque ūtilī superiōribus annīs erat ūsus in Britanniā Caesar; prō quibus meritīs cīvitātem eius immūnem esse iusserat, iūra lēgēsque reddiderat atque ipsī Morinōs attribuerat. Tanta tamen ūniversae Galliae cōnsēnsiō fuit lībertātis vindicandae et prīstinae bellī laudis recuperandae ut neque beneficiīs neque amīcitiae memoriā movērētur, omnēsque et animō et opibus in id bellum incumberent. Coāctīs equitum mīlibus VIII et peditum circiter CCL, haec in Haeduōrum fīnibus recēnsēbantur, numerusque inībātur, praefectī cōnstituēbantur; Commiō Atrebātī, Viridomārō et Eporēdorīgī Haeduīs, Vercassivellaunō Arvernō, cōnsōbrīnō Vercingetorigis, summa imperī trāditur. Hīs dēlēctī ex cīvitātibus attribuuntur quōrum cōnsiliō bellum administrārētur. Omnēs alacrēs et fīdūciae plēnī ad Alesiam proficīscuntur; neque erat omnium quisquam quī adspectum modo tantae multitūdinis sustinērī posse arbitrārētur, praesertim ancipitī proeliō, cum ex oppidō ēruptiōne pūgnārētur, forīs tantae cōpiae equitātūs peditātūsque cernerentur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →