Cōnsecūtus id quod animō prōposuerat Caesar receptuī canī iussit, legiōnisque x, quācum erat, contiōnātus, sīgna cōnstituit. At reliquārum legiōnum mīlitēs nōn audītō sonō tubae, quod satis māgna vallēs intercēdēbat, tamen ā tribūnīs mīlitum lēgātīsque, ut erat ā Caesare praeceptum, retinēbantur. Sed ēlātī spē celeris victōriae et hostium fugā et superiōrum temporum secundīs proeliīs, nihil adeō arduum sibī exīstimābant quod nōn virtūte cōnsequī possent; neque fīnem prius sequendī fēcērunt quam mūrō oppidī portīsque adpropinquārunt. Tum vērō ex omnibus urbis partibus ortō clāmōre, quī longius aberant repentīnō tumultū perterritī, cum hostem intrā portās esse exīstimārent, sē ex oppidō ēiēcērunt. Mātrēs familiae dē mūrō vestem argentumque iactābant; et pectore nūdō prōminentēs, passīs manibus obtestābantur Rōmānōs ut sibī parcerent; neu, sīcut Avaricī fēcissent, nē ā mulieribus quidem atque īnfantibus abstinērent. Nōn nūllae dē mūrō per manūs dēmissae sēsē mīlitibus trādēbant. L. Fabius, centuriō legiōnis VIII, quem inter suōs eō diē dīxisse cōnstābat excitārī sē Avaricēnsibus praemiīs, neque commissūrum ut prius quisquam mūrum ascenderet, trēs suōs nactus manipulārīs atque ab eīs sublevātus mūrum ascendit. Hōs ipse rūrsus singulōs exceptāns in mūrum extulit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →