MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 19

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 19.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Collis erat lēniter ab īnfimō acclīvis. Hunc ex omnibus ferē partibus palūs difficilis atque impedīta cingēbat, nōn lātior pedibus L. Hōc sē colle interruptīs pontibus Gallī fidūciā locī continēbant, generātimque distribūtī [in cīvitātīs] omnia vada [ac saltūs] eius palūdis obtinēbant, sīc animō parātī ut, sī eam palūdem Rōmānī perrumpere cōnārentur, haesitantīs premerent ex locō superiōre; ut, quī propinquitātem locī vidēret, parātōs prope aequō Mārte ad dīmicandum exīstimāret; quī inīquitātem condiciōnis perspiceret, inānī simulātiōne sēsē ostentāre cōgnōsceret. Indīgnantīs mīlitēs Caesar, quod cōnspectum suum hostēs ferre possent tantulō spatiō interiectō, et sīgnum proelī exposcentīs, ēdocet quantō dētrimentō et quot virōrum fortium morte necesse sit cōnstāre victōriam; quōs cum sīc animō parātōs videat ut nūllum prō suā laude perīculum recūsent, summae sē inīquitātis condemnārī dēbēre, nisi eōrum vītam laude suā habeat cāriōrem. Sīc mīlitēs cōnsōlātus eōdem diē redūcit in castra; reliquaque quae ad oppūgnātiōnem oppidī pertinēbant administrāre īnstituit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →