Dēfectiōne Haeduōrum cōgnitā bellum augētur. Lēgātiōnēs in omnīs partīs circummittuntur; quantum grātiā, auctōritāte, pecūniā valent, ad sollicitandās cīvitātīs nītuntur. Nactī obsidēs quōs Caesar apud eōs dēposuerat, hōrum suppliciō dubitantīs territant. Petunt ā Vercingetorige Haeduī ut ad sē veniat ratiōnēsque bellī gerundī commūnicet. Rē impetrātā contendunt ut ipsīs summa imperī trādātur; et rē in contrōversiam dēductā, tōtīus Galliae concilium Bibracte indīcitur. Conveniunt undique frequentēs. Multitūdinis suffrāgiīs rēs permittitur; ad ūnum omnēs Vercingetorigem probant imperātōrem. Ab hōc conciliō Rēmī, Lingonēs, Trēverī āfuērunt: illī, quod amīcitiam Rōmānōrum sequēbantur; Trēverī, quod aberant longius et ā Germānīs premēbantur, quae fuit causa quā rē tōtō abessent bellō et neutrīs auxilia mitterent. Māgnō dolōre Haeduī ferunt sē dēiectōs prīncipātū; queruntur fortūnae commūtātiōnem et Caesaris in sē indulgentiam requīrunt; neque tamen susceptō bellō suum cōnsilium ab reliquīs sēparāre audent. Invītī summae speī adulēscentēs, Eporēdorīx et Viridomārus, Vercingetorigī pārent.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →