MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 81

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 81.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Ūnō diē intermissō Gallī atque hōc spatiō māgnō crātium, scālārum, harpagōnum numerō effectō, mediā nocte silentiō ex castrīs ēgressī ad campestrīs mūnītiōnēs accēdunt. Subitō clāmōre sublātō, quā sīgnificātiōne quī in oppidō obsidēbantur dē suō adventū cōgnōscere possent, crātīs prōicere, fundīs, sagittīs, lapidibus nostrōs dē vallō prōturbāre, reliquaque quae ad oppūgnātiōnem pertinent parant administrāre. Eōdem tempore clāmōre exaudītō dat tubā sīgnum suīs Vercingetorīx atque ex oppidō ēdūcit. Nostrī, ut superiōribus diēbus suus cuique erat locus attribūtus, ad mūnītiōnēs accēdunt; fundīs librīlibus, sudibusque quās in opere disposuerant, ac glandibus Gallōs prōterrent. Prōspectū tenebrīs adēmptō multa utrimque volnera accipiuntur; complūra tormentīs tēla coniciuntur. At M. Antōnius et C. Trebōnius lēgātī, quibus hae partēs ad dēfendendum obvēnerant, quā ex parte nostrōs premī intellēxerant, hīs auxiliō ex ulteriōribus castellīs dēductōs submittēbant.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →