MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 3

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 3.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Ubī ea diēs vēnit, Carnutēs Cotuātō et Conconnetodumnō ducibus, dēspērātīs hominibus, Cēnabum sīgnō datō concurrunt, cīvīsque Rōmānōs quī negōtiandī causā ibī cōnstiterant, in hīs C. Fūfium Citam, honestum equitem Rōmānum, quī reī frūmentāriae iussū Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eōrum dīripiunt. Celeriter ad omnīs Galliae cīvitātīs fāma perfertur. Nam ubī quae māior atque inlustrior incidit rēs, clāmōre per agrōs regiōnēsque sīgnificant; hunc aliī deinceps excipiunt et proximīs trādunt, ut tum accidit. Nam quae Cēnabī oriente sōle gesta essent ante prīmam cōnfectam vigiliam in fīnibus Arvernōrum audīta sunt, quod spatium est mīlium passuum circiter CLX.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →