Noviodūnum erat oppidum Haeduōrum ad rīpās Ligeris opportūnō locō positum. Hūc Caesar omnīs obsidēs Galliae, frūmentum, pecūniam pūblicam, suōrum atque exercitūs impedīmentōrum māgnam partem contulerat; hūc māgnum numerum equōrum, huius bellī causā in Ītaliā atque Hispāniā coēmptum, mīserat. Eō cum Eporēdorīx Viridomārusque vēnissent et dē statū cīvitātis cōgnōvissent, Litavīcum Bibracte ab Haeduīs receptum, quod est oppidum apud eōs maximae auctōritātis, Convictolitavim magistrātum māgnamque partem senātūs ad eum convēnisse, lēgātōs ad Vercingetorigem dē pāce et amīcitiā conciliandā pūblicē missōs; nōn praetermittendum tantum commodum exīstimāvērunt. Itaque interfectīs Noviodūnī custōdibus quīque eō negōtiandī causā convēnerant, pecūniam atque equōs inter sē partītī sunt; obsidēs cīvitātum Bibracte ad magistrātum dēdūcendōs cūrāvērunt; oppidum, quod ā sē tenērī nōn posse iūdicābant, nē cui esset ūsuī Rōmānīs, incendērunt; frūmentī quod subitō potuērunt nāvibus āvēxērunt, reliquum flūmine atque incendiō corrūpērunt. Ipsī ex fīnitimīs regiōnibus cōpiās cōgere, praesidia custōdiāsque ad rīpās Ligeris dispōnere, equitātumque omnibus locīs iniciendī timōris causā ostentāre coepērunt; sī ab rē frūmentāriā Rōmānōs exclūdere [aut adductōs inopiā in prōvinciam expellere] possent. Quam ad spem multum eōs adiuvābat quod Liger ex nivibus crēverat, ut omnīnō vadō nōn posse trānsīrī vidērētur.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →