Hīs tot rēbus impedītā oppūgnātiōne mīlitēs, cum tōtō tempore frīgore et adsiduīs imbribus tardārentur, tamen continentī labōre omnia haec superāvērunt, et diēbus xxv aggerem lātum pedēs cccxxx, altum pedēs lxxx exstrūxērunt. Cum is mūrum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus cōnsuētūdine excubāret mīlitēsque hortārētur nē quod omnīnō tempus ab opere intermitterētur,— paulō ante tertiam vigiliam est animadversum fūmāre aggerem, quem cunīculō hostēs succenderant; eōdemque tempore, tōtō mūrō clāmōre sublātō, duābus portīs ab utrōque latere turrium ēruptiō fīēbat. Aliī facīs atque āridam māteriam dē mūrō in aggerem ēminus iaciēbant; picem reliquāsque rēs quibus ignis excitārī potest fundēbant; ut, quō prīmum occurrerētur aut cui reī ferrētur auxilium, vix ratiō inīrī posset. Tamen, quod īnstitūtō Caesaris duae semper legiōnēs prō castrīs excubābant, plūrēsque partītīs temporibus erant in opere, celeriter factum est ut aliī ēruptiōnibus resisterent, aliī turrīs redūcerent aggeremque interscinderent, omnis vērō ex castrīs multitūdō ad restinguendum concurreret.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →