MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 40

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 40.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Māgnā adfectus sollicitūdine hōc nūntiō Caesar, quod semper Haeduōrum cīvitātī praecipuē indulserat, nūllā interpositā dubitātiōne legiōnēs expedītās quattuor equitātumque omnem ex castrīs ēdūcit; nec fuit spatium tālī tempore ad contrahenda castra, quod rēs posita in celeritāte vidēbātur. C. Fabium lēgātum cum legiōnibus duābus castrīs praesidiō relinquit. Frātrēs Litavīcī cum comprehendī iussisset, paulō ante reperit ad hostīs profūgisse. Adhortātus mīlitēs nē necessāriō tempore itineris labōre permoveantur, cupidissimīs omnibus prōgressus mīlia passuum xxv, agmen Haeduōrum cōnspicātur, immissō equitātū iter eōrum morātur atque impedit; interdīcitque omnibus nē quemquam interficiant. Eporēdorīgem et Viridomārum, quōs illī interfectōs exīstimābant, inter equitēs versārī suōsque appellāre iubet. Hīs cōgnitīs et Litavīcī fraude perspectā, Haeduī manūs tendere, et dēditiōnem sīgnificāre, et prōiectīs armīs mortem dēprecārī incipiunt. Litavīcus cum suīs clientibus, quibus mōre Gallōrum nefās est etiam in extrēmā fortūnā dēserere patrōnōs, Gergoviam profugit.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →