At eī quī Alesiae obsidēbantur, praeteritā diē quā auxilia suōrum exspectāverant, cōnsūmptō omnī frūmentō, īnsciī quid in Haeduīs gererētur, conciliō coāctō dē exitū suārum fortūnārum cōnsultābant. Ac variīs dictīs sententiīs, quārum pars dēditiōnem, pars, dum vīrēs suppeterent, ēruptiōnem cēnsēbat, nōn praetereunda ōrātiō Critōgnātī vidētur propter eius singulārem ac nefāriam crūdēlitātem.
Hic summō in Arvernīs ortus locō et māgnae habitus auctōritātis: “Nihil,” inquit, “dē eōrum sententiā dictūrus sum quī turpissimam servitūtem dēditiōnis nōmine appellant, neque hōs habendōs cīvium locō neque ad concilium adhibendōs cēnseō. Cum hīs mihī rēs est quī ēruptiōnem probant; quōrum in cōnsiliō omnium vestrum cōnsēnsū prīstinae residēre virtūtis memoria vidētur. Animī est ista mollitia, nōn virtūs, paulisper inopiam ferre nōn posse. Quī sē ultrō mortī offerant facilius reperiuntur quam quī dolōrem patienter ferant. Atque ego hanc sententiam probārem (tantum apud mē dīgnitās potest), sī nūllam praeterquam vītae nostrae iactūram fierī vidērem; sed in cōnsiliō capiendō omnem Galliam respiciāmus, quam ad nostrum auxilium concitāvimus. Quid, hominum mīlibus LXXX ūnō locō interfectīs, propinquīs cōnsanguineīsque nostrīs animī fore exīstimātis, sī paene in ipsīs cadāveribus proeliō dēcertāre cōgentur? Nōlīte hōs vestrō auxiliō exspoliāre quī vestrae salūtis causā suum perīculum neglēxērunt; nec stultitiā ac temeritāte vestrā, aut animī imbēcillitāte, omnem Galliam prōsternere et perpetuae servitūtī subicere. An, quod ad diem nōn vēnērunt, dē eōrum fidē cōnstantiāque dubitātis? Quid ergō? Rōmānōs in illīs ulteriōribus mūnītiōnibus animīne causā cotīdiē exercērī putātis? Sī illōrum nūntiīs cōnfīrmārī nōn potestis omnī aditū praesēptō, hīs ūtiminī testibus adpropinquāre eōrum adventum; cuius reī timōre exterritī diem noctemque in opere versantur.
“Quid ergō meī cōnsilī est? Facere quod nostrī māiōrēs nēquāquam parī bellō Cimbrōrum Teutonumque fēcērunt; quī in oppida compulsī ac similī inopiā subāctī, eōrum corporibus quī aetāte ad bellum inūtilēs vidēbantur vītam tolerāvērunt, neque sē hostibus trādidērunt. Cuius reī sī exemplum nōn habērēmus, tamen lībertātis causā īnstituī et posterīs prōdī pulcherrimum iūdicārem. Nam quid illī simile bellō fuit? Dēpopulātā Galliā Cimbrī, māgnāque inlātā calamitāte, fīnibus quidem nostrīs aliquando excessērunt atque aliās terrās petiērunt; iūra, lēgēs, agrōs, lībertātem nōbīs relīquērunt. Rōmānī vērō quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidiā adductī, quōs fāmā nōbilīs potentīsque bellō cōgnōvērunt, hōrum in agrīs cīvitātibusque cōnsīdere atque hīs aeternam iniungere servitūtem? Neque enim umquam aliā condiciōne bella gessērunt. Quod sī ea quae in longinquīs nātiōnibus geruntur īgnōrātis, respicite fīnitimam Galliam, quae in prōvinciam redācta, iūre et lēgibus commūtātīs, secūribus subiecta perpetuā premitur servitūte!”
