MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 36

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 36.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Caesar ex eō locō quīntīs castrīs Gergoviam pervēnit, equestrīque eō diē proeliō levī factō, perspectō urbis sitū, quae posita in altissimō monte omnīs aditūs difficilīs habēbat, dē oppūgnātiōne dēspērāvit; dē obsessiōne nōn prius agendum cōnstituit quam rem frūmentāriam expedīsset. At Vercingetorīx castrīs prope oppidum in monte positīs, mediocribus circum sē intervāllīs sēparātim singulārum cīvitātum cōpiās conlocāverat; atque omnibus eius iugī collibus occupātīs quā dēspicī poterat, horribilem speciem praebēbat; prīncipēsque eārum cīvitātum, quōs sibī ad cōnsilium capiendum dēlēgerat, prīmā lūce cotīdiē ad sē convenīre iubēbat, seu quid commūnicandum seu quid administrandum vidērētur; neque ūllum ferē diem intermittēbat quīn equestrī proeliō, interiectīs sagittāriīs, quid in quōque esset animī ac virtūtis suōrum perīclitārētur. Erat ē regiōne oppidī collis sub ipsīs rādīcibus montis ēgregiē mūnītus atque ex omnī parte circumcīsus, quem sī tenērent nostrī, et aquae māgnā parte et pābulātiōne līberā prohibitūrī hostīs vidēbantur; sed is locus praesidiō ab hīs nōn īnfīrmō tenēbātur; tamen silentiō noctis Caesar ex castrīs ēgressus, priusquam subsidiō ex oppidō venīrī posset, dēiectō praesidiō potītus locō, duās ibī legiōnēs conlocāvit fossamque duplicem duodēnum pedum ā māiōribus castrīs ad minōra perdūxit, ut tūtō ab repentīnō hostium incursū etiam singulī commeāre possent.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →