Dum haec apud Alesiam geruntur, Gallī conciliō prīncipum indīctō nōn omnīs quī arma ferre possent, ut cēnsuit Vercingetorīx, convocandōs statuunt, sed certum numerum cuique cīvitātī imperandum; nē tantā multitūdine cōnfūsā nec moderārī nec discernere suōs nec frūmentandī ratiōnem habēre possent. Imperant Haeduīs atque eōrum clientibus, Segusiāvīs, Ambivaretīs, Aulercīs, Brannovicibus, [Blannoviīs,] mīlia xxxv; parem numerum Arvernīs, adiūnctīs Eleutetīs, Cadūrcīs, Gabalīs, Vellāviīs, quī sub imperiō Arvernōrum esse cōnsuērunt; Sēquanīs, Senonibus, Biturīgibus, Santonīs, Rutēnīs, Carnutibus duodēna mīlia; Bellovacīs x; totidem Lemovicibus; octōna Pictonibus et Turonīs et Parīsiīs et Helvētiīs; sēna Andibus, Ambiānīs, Mediomatricīs, Petrocoriīs, Nerviīs, Morinīs, Nitiobrigibus; quīna mīlia Aulercīs Cēnomānīs; totidem Atrebātibus; iiii Veliocassīs; [Lexoviīs, et] Aulercīs Eburovicibus iii; Rauracīs et Bōiīs bīna; x ūniversīs cīvitātibus quae Ōceanum attingunt quaeque eōrum cōnsuētūdine Aremoricae appellantur, quō sunt in numerō Coriosolitēs, Redonēs, Ambibariī, Caletēs, Osismī, Venetī, Lexoviī, Venellī. Ex hīs Bellovacī suum numerum nōn contulērunt, quod sē suō nōmine atque arbitriō cum Rōmānīs bellum gestūrōs dīcerent, neque cuiusquam imperiō obtemperātūrōs; rogātī tamen ā Commiō prō eius hospitiō duo mīlia mīsērunt.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →