Dum haec apud Caesarem geruntur, Labiēnus eō supplēmentō quod nūper ex Ītaliā vēnerat relictō Agēdincī, ut esset impedīmentīs praesidiō, cum quattuor legiōnibus Lutetiam proficīscitur. Id est oppidum Parīsiōrum positum in īnsulā flūminis Sēquanae. Cuius adventū ab hostibus cōgnitō māgnae ex fīnitimīs cīvitātibus cōpiae convēnērunt. Summa imperī trāditur Camulogenō Aulercō, quī prope cōnfectus aetāte tamen propter singulārem scientiam reī mīlitāris ad eum est honōrem ēvocātus. Is cum animadvertisset perpetuam esse palūdem, quae īnflueret in Sēquanam atque illum omnem locum māgnopere impedīret, hīc cōnsēdit nostrōsque trānsitū prohibēre īnstituit.

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →