Posterō diē conciliō convocātō cōnsōlātus cohortātusque est: ‘Nē sē admodum animō dēmitterent, nēve perturbārentur incommodō; nōn virtūte neque in aciē vīcisse Rōmānōs, sed artificiō quōdam et scientiā oppūgnātiōnis, cuius reī fuerint ipsī imperītī; errāre, sī quī in bellō omnīs secundōs rērum prōventūs exspectent; sibī numquam placuisse Avaricum dēfendī, cuius reī testīs ipsōs habēret, sed factum imprūdentiā Biturīgum et nimiā obsequentiā reliquōrum utī hoc incommodum acciperētur; id tamen sē celeriter māiōribus commodīs sānātūrum. Nam, quae ab reliquīs Gallīs cīvitātēs dissentīrent, hās suā dīligentiā adiūnctūrum atque ūnum cōnsilium tōtīus Galliae effectūrum, cuius cōnsēnsuī nē orbis quidem terrārum possit obsistere; idque sē prope iam effectum habēre. Intereā aequum esse ab eīs commūnis salūtis causā impetrārī ut castra mūnīre īnstituerent, quō facilius repentīnōs hostium impetūs sustinēre possent.’

Gradus IVLitterae
Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →