MUNDUS LATĪNUS / AUCTŌRĒSIndex tōtīus sēdis
Nūntiī et litteraeAd legendum et discendum
Mundus Latīnus

Lege Latīnē. Intellege mundum.

Explōrā vocābula →Ad legendum et discendum
Gāius Iūlius Caesar · Liber VII

Caput 17

Commentāriī dē bellō Gallicō

Imāgō ad librum VII, caput 17.
Imāgō ad huius capitis argūmentum illūstrandum creāta.
Gradus IVLitterae

Castrīs ad eam partem oppidī positīs Caesar quae intermissa [ā] flūmine et palūde aditum, ut suprā dīximus, angustum habēbat, aggerem adparāre, vīneās agere, turrīs duās cōnstituere coepit; nam circumvallāre locī nātūrā prohibēbat. Dē rē frūmentāriā Bōiōs atque Haeduōs adhortārī nōn dēstitit: quōrum alterī, quod nūllō studiō agēbant, nōn multum adiuvābant; alterī nōn māgnīs facultātibus, quod cīvitās erat exigua et īnfīrma, celeriter quod habuērunt cōnsūmpsērunt. Summā difficultāte reī frūmentāriae adfectō exercitū, tenuitāte Bōiōrum, indīligentiā Haeduōrum, incendiīs aedificiōrum, — ūsque eō ut complūrīs diēs frūmentō mīlitēs caruerint, et pecore ē longinquiōribus vīcīs adāctō extrēmam famem sustentārint, — nūlla tamen vōx est ab eīs audīta populī Rōmānī māiestāte et superiōribus victōriīs indīgna. Quīn etiam Caesar cum in opere singulās legiōnēs appellāret, et, sī acerbius inopiam ferrent, sē dīmissūrum oppūgnātiōnem dīceret, ūniversī ab eō nē id faceret petēbant: ‘Sīc sē complūrīs annōs illō imperante meruisse ut nūllam ignōminiam acciperent, numquam īnfectā rē discēderent; hoc sē ignōminiae lātūrōs locō, sī inceptam oppūgnātiōnem reliquissent: praestāre omnīs perferre acerbitātīs quam nōn cīvibus Rōmānīs quī Cēnabī perfidiā Gallōrum interīssent parentārent.’ Haec eadem centuriōnibus tribūnīsque mīlitum mandābant, ut per eōs ad Caesarem dēferrentur.

Textus et quantitātēs ex ēditiōne Greenough (1898), rēgulīs nostrīs adhibitīs. Fontēs et ratiō ēdendī →